Tertulliano - Apologeticum

 [...] Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam.
Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam et cetera scelera prohibentes.
Tunc Traianus rescripsit hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere.
O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes.
Parcit et saevit, dissimulat et animadvertict.
Quid temetipsum censura circumvenis? Si damnas, cur non et inquiris? si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur.
In reos maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est;...

Leggi tutto l'articolo